Ognuno sta solo sul cuor della terra trafitto da un raggio di sole: ed è subito sera. (Salvatore Quasimodo) |
Verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem. Vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum et omnia vanitas. Quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole? Generatio praeterit et generatio advenit, terra vero in aeternum stat. Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa circuitu pergit spiritus, et in circulos suos regreditur. Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat. Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Cunctae res difficiles, non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu. Quid est quod fuit, ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est, ipsum quod fiendum est. Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: ecce hoc recens est. Iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos. Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem, et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. Vidi quae fiunt cuncta sub sole, et ecce universa vanitas et adflictio spiritus. Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Locutus sum in corde meo dicens: ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit, dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam, et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus, eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam addit et laborem. (Qohelet 1,1-18) |
Torna a: / Back to:
Università di Milano |
Antonio Giorgilli Home-page |